utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620825

Charter Number: 05620825
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al j sellionem terre arabilis [S]ciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Briani de Ierdburc dedi concessi et presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam ab omni servitio seculari et terrena exactione unam sellionem terre arabilis in territorio de Ierburc ex orientali parte eiusdem ville iacentem ex orientali parte terre predicti conventus et ex occidentali parte terre que fuit Ace Norman inter easdem terras et buttat versus aquilonem super forarium Willelmi filii Ace et versus austrum buttat super Methelfen Ego vero dictus Iohannes et heredes mei dictam sellionem cum suis pertinentiis dicto conventui contra omnes homines warantizabimus et defendemus et de rebus omnibus adquietabimus inperpetuum Et si ita contigerit quod dictam sellionem eidem conventui warantizare non poterimus nos eisdem tantam terram ubicumque eligere voluerint in terra nostra warantizabimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter