utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620827

Charter
Charter Number: 05620827
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Gikel dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al tres selliones terre [S]ciant universi Cristi fideles presentes et futuri quod ego Iohannes filius Gikelli de Ierburc dedi concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam tres selliones terre arabilis cum pertinentiis in occidentali campo predicte ville de Ierburc qui etiam insimul iacent inter terram monachorum de Parco Lude et terram Roberti le Vavasur et sut capita abuttant super Litelbec tenendos et habendos libere et quiete absque clamio et exactione Et ego predictus Iohannes et heredes mei warantizabimus et adquietabimus et defendemus prenominatos tres selliones cum pertinentiis sicut puram et perpetuam elemosinam predicto conventui de Al de omnibus rebus inperpetuum contra omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter