utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620832

Charter
Charter Number: 05620832
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al tres selliones terre [S]ciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Gikelli de Ierburc dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam tres selliones in territorio de Ierburc ex occidentali parte ville unum sellionem scilicet qui fuit Roberti filii Thome de Ierburc et iacet in Paskewang et duos de dominico meo qui iacent inter Paskewang et viam que dicitur Cartegate liberos et quietos ab omni terreno servitio et consuetudine et exactione Et ego et heredes mei warantizabimus defendemus et adquietabimus predictos selliones predicto conventui de omnibus rebus contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter