utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620834

Charter
Charter Number: 05620834
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al v selliones terre [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes filius Gikel de Ierburc salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum et heredum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam duas selliones in campo occidentali de Ierdburc que iacent inter terram predicti conventus de Al et terram Roberti le Vavasur et abuttant super Litelbec in capite del su et super Thorpland in capite del nort et tres selliones que iacent inter terram Willelmi filii Ace et terram Hamelini filii Cost et abuttant super terram prefati conventus in capite del su et super viam Lude in capite del nort tenendas et habendas tam libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius et melius potest possideri a viris religiosis Et ego Iohannes prefatus et heredes mei warantizabimus prenominato conventui hanc prefatam terram cum pertinentiis erga omnes homines et defendemus eam de omnibus servitiis que sunt vel esse possunt sicut specialem elemosinam nostram inperpetuum Et ut hec mea donatio et confirmatio rata sit et stabilis inperpetuum eam sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter