utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620836

Charter
Charter Number: 05620836
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al quinque selliones terre arabilis cum pertinentiis [O]mnibus Cristi fidelibus Iohannes filius Gikel salutem Noveritis me concessisse dedisse et presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam in territorio de Ierdburc tres selliones ex orientali parte eiusdem ville inter terras Ricardi Faukes et Willelmi clerici quarum capita orientalia abuttant super forariam meam et capita occidentalia super forariam Hamelini filii Cost et duas selliones ad Docsikewang inter terras eiusdem conventus et Roberti Be cum omnibus earum pertinentiis quarum capita aquilonalia abuttant super Cuningesgate ad habendas et tenendas libere et quiete ab omni servitio et terrena exactione inperpetuum Has vero predictas terras cum omnibus pertinentiis ego dictus Iohannes et heredes mei warantizabimus prenominato conventui defendemus et de omnibus rebus adquietabimus erga omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter