utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620837

Charter 05620837
Charter Number: 05620837
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes et Gilbertus filii Briani dant et quieteclamant conventui de Al totum ius quod habuerunt in una sellione [O]mnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris et audituris Iohannes et Gilbertus filii Briani de Ierdburc salutem Noveritis nos dedisse concessisse et de nobis et heredibus nostris quietum clamasse et presenti carta nostra confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam totum ius nostrum quod habuimus aut aliquo modo habere potuimus in illa semita que dicitur Briannestih cuius capud orientale incipit ad Bernardesgate et capud occidentale terminatur ad Carteresgate Nos vero dicti Iohannes et Gilbertus et heredes nostri dictam semitam cum pertinentiis dicto conventui in puram et perpetuam elemosinam ut predictum est contra omnes homines warantizabimus et defendemus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter