utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620839

Charter
Charter Number: 05620839
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Brianus filius Hamelini dat et confirmat Thome filio Gikelli xj acras terre arabilis cum pertinentiis [S]ciant presentes et futuri quod ego Brianus filius Hamelini dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome filio Iukelli et heredibus suis undecim acras terre arabilis in territorio de Ierburc scilicet ex est parte ville tres acras de nort parte parchi mei et unam acram de sut parte Docsike inter terram Willelmi de Linc del west et terram Roberti filii Thome del est et ex west parte ville septem acras de cultura mea que vocatur Paschewang versus orientem tenendas de me et de heredibus meis libere et quiete reddendo mihi et heredibus meis annuatim calcaria de lint ad Pascha pro omni servitio et consuetudine et exactione inde pertinenti Et sciendum est quod predictus Thomas affidavit mihi fidem servare de predicto tenemento et heredes sui post eum debent affidare mihi et heredibus meis hoc idem servare sine malo ingenio Ego et heredes mei warantizabimus predicto Thome et heredibus suis predictam erga omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter