utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620840

Charter 05620840
Charter Number: 05620840
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas filius Gikel dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al xj acras terre quas emit de Briano [S]ciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Gikelli de Ierburc dedi et concessi et hac carta mea confirmavi Deo et beate Marie conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam undecim acras terre arabilis in territorio de Ierburc cum omnibus pertinentiis suis illas scilicet quas emi de Briano de Ierburc videlicet vij acras ex occidentali parte ville iacentes in Paschewang versus orientem et tres acras ex orientali parte ville iuxta le parc quod fuit Hamelini decani et unam acram de sut parte Dockesic inter terram Willelmi de Linc del west et terram Roberti filii Thome Et ego et heredes mei warantizabimus defendemus et adquietabimus totam predictam terram predicto conventui contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter