utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620841

Charter
Charter Number: 05620841
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1261
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Simon filius Gilberti Albi de Hacham dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al unum sellionem terre [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Symon filius Gilberti Albi de Hacham salutem Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione Deo et beate Marie et conventui de Al unum sellionem terre arabilis iacentem ex orientali parte ville de Ierburc scilicet ex orientali parte de Mikelmare et ex aquilonali parte de Cunigesgate inter terram Roberti Palmer et terram Hamelini filii Cost cuius capud aquilonale buttat super Nortfen et capud australe super Cunigesgate contra terram predicti conventus tenendum et habendum libere quiete et pacifice et integre cum omnibus pertinentiis libertatibus et aisiamentis in puram et perpetuam elemosinam Et ego Symon et heredes mei predictam terram cum pertinentiis predicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus contra omnes adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter