utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620843

Charter
Charter Number: 05620843
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1261
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Symon dat nobis unum sellionem terre in territorio de Ierburc [O]mnibus has litteras visuris vel audituris Symon filius Gilberti de Hacham salutem Noveritis me concessisse dedisse et presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al unam sellionem terre arabilis cum pertinentiis suis in territorio de Ierburc ex orientali parte ville illam videlicet que iacet ex aquilone de Mikelmare inter terram predicti conventus et terram Hamelini filii Ysabele cuius capud australe abuttat super Cunigesgate ad habendam et tenendam libere et quiete ab omni servitio et terrena exactione inperpetuum sicut aliqua elemosinam liberius et quietius teneri potest a viris religiosis Hanc vero predictam sellionem cum suis pertinentiis ego dictus Symon et heredes mei warantizabimus prenominato conventui defendemus et de omnibus rebus adquietabimus erga omnes homines et feminas inperpetuum pro dimidia marca argenti quam idem conventus mihi dedit in magno negotio meo Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter