utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620844

Charter
Charter Number: 05620844
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Symon dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al quatuor selliones terre [S]ciant presentes et futuri quod ego Symon filius Gilberti de Hacham pro salute anime mee dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam duos selliones terre arabilis in territorio de Ierburc simul iacentes ab orientali parte eiusdem ville ab oriente de Mikelmare inter terram predicti conventus et terram Briani de Ierdburc filii Hamelini et duos selliones terre simul iacentes ad Sidhenges inter terram predicti conventus et terram Galfridi filii Hamelini et ab occidentali parte eiusdem ville duos selliones terre simul iacentes inter terram dicti conventus et Cartegate de Ormesby et abuttat super Paschewang versus austrum Et ego predictus Symon et heredes mei totam predictam terram in predictis particulis cum omnibus pertinentiis warantizabimus predicto conventui et de omnibus rebus adquietabimus et defendemus contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter