utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620845

Charter
Charter Number: 05620845
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1261
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Symon concedit et confirmavit ecclesie beate Marie de Cok unam sellionem terre arabilis in puram et perpetuam elemosinam [O]mnibus has litteras visuris vel audituris Symon de Hacham salutem Noveritis me concessisse et presenti carta confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Cok in puram et perpetuam elemosinam unam sellionem terre arabilis in territorio de Ierdburc cum pertinentiis que iacet in proximo iuxta terram Hamelini filii Goldive in orientali parte et ex altera parte iuxta terram Hamelini filii Cost et Willelmi clerici et abuttat in capite del north super terram Willelmi filii Ace et in capite del su super Heseldalebec ita quidem quod Robertus filius Willelmi dispensatoris et heredes eius vel cui assignare voluerint predictam terram cum pertinentiis tenebunt de predicta ecclesia sancte Marie de Cok reddendo annuatim eidem ecclesie unam honorabilem candelam cere in die assumptionis beate Marie pro omni seculari servitio et consuetudine et exactione Et ego predictus Symon et heredes mei warantizabimus predicte ecclesie et dicto Roberto et heredibus suis vel cui dare voluerit prenominatam terram cum suis pertinentiis defendemus et de omnibus rebus adquietabimus erga omnes homines et feminas inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter