utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620846

Charter
Charter Number: 05620846
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1261
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Symon dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al tres selliones terre arabilis cum omnibus pertinentiis [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Symon filius Gilberti de Hacham salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al tres selliones terre arabilis in territorio de Ierburc cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis quorum duo selliones iacent ex occidentali parte eiusdem ville ad Hasocmarewang inter terras Roberti filii Mazelin et buttant versus austrum super terram dicti conventus et versus aquilonem in Heseldale Et unus sellio iacet ex orientali parte predicte ville ad Dikewelle inter terram meam et terram Margarete de Linc et buttat versus austrum super Sutsich et versus aquilonem super terram Roberti Palmer Et ego predictus Symon et heredes mei predictos tres selliones cum omnibus pertinentiis suis in puram et perpetuam [elemosinam] predicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter