utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620847

Charter 05620847
Charter Number: 05620847
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1261
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Symon dat et confirmat priori et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam totum capitale mesuagium suum cum tribus croftis dicto mesuagio adiacentibus et cum terris nominatis in scripto [O]mnibus Cristi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Symon filius Gilberti de Hacham salutem in domino Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse priori et conventui de Al in liberam puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum meorum totum capitale messuagium meum cum tribus croftis ex australi parte dicto messuagio adiacentibus in Ierburc et cum omnibus pertinentiis suis sine aliquo retinemento et ex orientali parte dicti mesuagii xv selliones terre cum forario simul iacentes inter terram Roberti filii Ricardi et terram Willelmi filii Symonis et quatuor selliones simul iacentes apud Fredemangrave proximo inter terram Thome filii Andree et terram dicti Willelmi filii Symonis et ex occidentali parte ville de Ierburc xiiij selliones cum duobus forariis iacentes inter terram Roberti filii Ricardi et terram Ricardi filii Symonis et duos selliones iacentes iuxta le Maregate ex parte occidentali et alios duos selliones iacentes iuxta le Maregate ex parte orientali et quatuor selliones abuttantes super le Maregate ex parte occidentali iacentes proximo inter terram Thome filii Roberti ex una parte et terram meam ex altera et duos selliones super Berghe abuttantes versus austrum super terram Willelmi Kanighet et versus boream super terram quondam Willelmi le Palmer et totum pratum quod habui in Houdayle proximo iacens inter pratum Roberti filii Ricardi et pratum Willelmi filii Symonis cum tota sua longitudine et latitudine et cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam de Ierburc et extra sine aliquo retinemento tenenda et habenda dictis priori et conventui de Al libere quiete pacifice et hereditarie inperpetuum sicut aliqua elemosinam melius et liberius teneri potest Et ego Symon et heredes mei totum predictum messuagium cum tribus croftis adiacentibus et cum omnibus pertinentiis suis et omnes terras prenominatas cum prato prenominato et cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam de Ierburc et extra memoratis priori et conventui in liberam puram et perpetuam elemosinam contra omnes gentes warantizabimus defendemus in omnibus et de omnibus adquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter