utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620848

Charter
Charter Number: 05620848
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Order
Date: 1309
Date Type: Internal, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Rex escatori salutem Ex querele dilecti nobis in Cristo prioris de Alvingham accepuit quod licet ipse anni ante pupplicationem statuti de terris et tenementis ad manum mortuam non ponendis editi unam acram terre decem acras prati viginti tres solidos tres denarios et obolum et quadrantem tantum redditum cum pertinentiis in Yerd Germ Alving in comitatu Linc sibi et successoribus suis in feodo adquisivisset eas que ingressus fuisset vos nichilhominus precendentes prefatum priorem terram illam pratum redditum post pupplicationem statuti predicti licentia regia super hoc non obtenta ingressum fuisse dictam terram pratum redditum ea occasione cepistis in manum nostram in qua ad huc similiter detinetus in ipsius prioris dispendum non modicum et gravamen Et quia eidem priori preiudicari volumus in hac parte vobis mandamus quod per sacramentum proborum [] diligenter inquiratis utrium predictus prior terram illam pratum et redditum ante pupplicationem dicti statuti sicut predictum est adquisierit vel post et si ante tunc per quantum tempus et si post tunc de quo vel de quibus predictus prior dictam terram pratum et redditum adquisivit et quo tempore et de quo vel de quibus teneantur et per quod ad servitium et quantum terra illa et pratum valeant per annum in omnibus exitibus et inquisitionibus [] Teste R apud Langley xv die martii [anno secundo] cuius mandati virtute dominus Walterus dictus Le Venor subescator domini Walteri de Gloucester per mandatum magistri sui Simonis fecit apud Linc secundo die Aprilis anno regni regis E filii regis E secundo Radulphum de Halington Ricardum le Muer de Somercotes Iohannem de Welleton Andream Suarry de Somer Alanum Agge de eadem Ricardum atte mare de Newton Ricardum de Cateby de eadem Galfridum de Salton de eadem Iohannem Belle de Kediung Robertum de Alving Radulfum de eadem et dicunt per sacramentum suum quod predictus prior predictam acram terre xxxj annis elapsis de Radulfo filio Martini de Yerd sibi et successoribus suis in feodo in puram [] perquisivit et quod terra illa tenebatur de Alano de Couton per socagium et valet iij d Item perquisivit iiij acras prati sibi [] in forma predicta xxxiij annis elapsis de Alano filio Walteri de Couton et tenebatur de comite Richemundie per servitium forinsecum et valet per annum iiij s Item perquisivit sex acras prati in forma predicta xxxj annis elapsis de Roberto filio Iohannis de Yerd in Germ et Alving et tenebatur de Alano de Couton per sokagium et valet per annum vj s Item perquisivit dictum redditum in forma predictam xxxij annis elapsis de Alano filio Alani de Couton et tenebantur de Alano patre suo per servitium ignorabile unde dominus rex preter escatori in hec verba []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter