utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620851

Charter 05620851
Charter Number: 05620851
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1261
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Nicholaa quondam uxor Symonis de Hacham quieteclamat totam dotem suam de xij acris terre [O]mnibus Cristi fidelibus ad quorum notitiam presens scriptum pervenerit Nicholaa quondam uxor Symonis de Hacham salutem Noveritis me omnino quietum clamasse priori et conventui de Al totam dotem meam de xij acris terre cum pertinentiis in villa de Ierburc quam versus eosdem exigebam per breve de dote in curia domini regis et quas duodecim acras predicti prior et conventus habent de feffamento predicti Symonis quondam viri mei ita scilicet quod nec ego nec aliquis nomine meo quicquam iuris vel clamii in predictis xij acris nec in earum parte exigere vel vendicare poterimus pro duobus quarteriis bladi competentis que predicti prior et conventus mihi quolibet anno in tota vita mea ad duos terminos anni reddere tenentur scilicet ad festum sancti Martini unum quartum frumenti et ad Pascha unum quartum fabarum apud Al ita quidem quod si in solutione dictorum quarteriorum ad terminos predictos dicti prior et conventus defecerint concesserunt predicte Nicholae pro se et pro successoribus suis quod in predictis xij acris sine eorum inpedimento vel contradictione possit distringere quousque eidem N tam de duobus quarteriis bladi quam de dampno occasione illius retentionis percepto sufficienter fuerit satisfactionem Ista autem conventio facta fuit die sabbati proxima post festum sancte Fidis anno regni regis H filii regis I xlv In cuius rei testimonium hiis scriptis signa sua alternatim apposuerunt Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter