utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620852

Charter Number: 05620852
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim, Confirmation
Date: 1262
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Gilbertus de Ierburc confirmat et quieteclamat priori et conventui de Al totum ius et clamium quod habuit in toto capitali mesuagio quod fuit aliquando Symonis patris mei cum tribus croftis et xvj acris terre [O]mnibus Cristi fidelibus ad quorum notitiam littere iste pervenerint Gilbertus de Ierdburc filius et heres Symonis de Hacham salutem in domino Noverit universitas vestra me concessisse remississe et omnino de me et heredibus meis quietum clamasse et confirmasse priori et conventui domus de Al et eorum successoribus pro decem marcis tamen quas idem mihi in mea necessitate dederunt totum ius et clamium quod habui seu aliquo modo habere potero in toto capitali messuagio quod fuit aliquando Symonis patris mei in Ierburc cum tribus croftis ex australi parte dicto messuagio adiacentibus et in sexdecim acris terre et in una acra prati in villa et in territorio de Ierdburc cum omnibus pertinentiis suis sine aliquo retenemento unde placitum motum fuit inter me et dictum priorem per breve domini regis coram iustitiariis de banco insuper remisi et omnino a me et heredibus meis quietum clamavi et confirmavi dictis priori et conventui inperpetuum totum ius et clamium quod habui vel habere potero in omnibus terris tenementis redditibus toftis croftis pratis et pasturis cum omnibus suis pertinentiis libertatibus et aisiamentis que habent ex feofamento et dono Symonis patris mei in villa et in territorio de Ierdburc die confectionis huius scripti scilicet vigilia sancti Edmundi regis et martirys anno regni regis H filii regis Iohannis xlvij Hec omnia predicta et singula ego Gilbertus pro me et heredibus meis remisi quietum clamavi et confirmavi dictis priori et conventui et eorum successoribus ita quod nec ego nec aliquis heredum meorum nec aliquis per me seu nomine meo quicquam iuris vel clamii in omnibus predictis nec in aliqua parte eorum exigere aut vendicare poterimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter