utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620854

Charter 05620854
Charter Number: 05620854
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus de Harpham dat et confirmat Deo et ecclesie beate Marie de Cokeringtona ij selliones terre ita ut Robertus filius Willelmi teneat illam terram propter unam candelam die assumptionis [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Robertus de Harpham salutem Noverit universitas vestra me assensu Lucie sponse mee et heredum meorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Cok in puram et perpetuam elemosinam duas selliones terre arabilis cum pertinentiis in campo orientali de Ierdburc unam scilicet que iacet in proximo inter terram Hamelini filii Goldive et terras Hamelini filii Cost et Willelmi clerici et abuttat in capite del nort super terram Willelmi filii Ace et in capite del su super Heseldalebec et alteram sellionem que iacet inter terram Iohannis filii Gikel et terram Hamelini filii Goldive et abuttat super terram Hamelini filii Cost del nort et in capite del su super parvam semitam ita quidem quod Robertus filius Willelmi dispensatoris et heredes eius vel ubicumque assignare voluerit predictam terram cum pertinentiis tenebit de predicta ecclesia sancte Marie de Cok cuius debitor sum reddendo annuatim predicte ecclesie unam honorabilem candelam cere in die assumptionis beate Marie pro omni seculari servitio et consuetudine et exactione Et ego Robertus de Harpham prefatus et heredes mei warantizabimus predicte ecclesie et prefato Roberto et heredibus suis vel assignatis predictam terram cum pertinentiis sicut supradictum est et defendemus eam de omnibus servitiis erga omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter