utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620855

Charter
Charter Number: 05620855
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus de Harpham dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al duas selliones de terra sua arabili cum pertinentiis [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Robertus de Harpham filius Symonis salutem Noverit universitas vestra me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse pro salute anime mee in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al illas duas selliones de terra mea arabilis in campo de Ierdburc ex occidentali parte ville que iacent inter terras predicti conventus de Al in campo de Ierdburc et abuttant super viam que vocatur Maregate in parte occidentali et in orientali parte abuttant super Hassocmarewang Et preterea dedi et confirmavi hac carta mea in puram et perpetuam elemosinam prenominato conventui in predicto campo de Ierdburc totam terram que superest de una acra in illas duabus sellionibus de quibus unam acram dedi eidem conventui inperpetuum excambium et iacent inter terram ecclesie de Ierdburc et terram eiusdem conventus et abuttant super torrentem que vocatur Litelbec Et istam terram predictam dedi predicto conventui tam libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius et melius potest dari viris religiosis Et ego Robertus prefatus et heredes mei warantizabimus totam prenominatam terram cum pertinentiis predicto conventui erga omnes homines et defendemus eam de omnibus forinsecis servitiis et exactionibus et consuetudinibus que sunt vel possunt contingere alicui terre inperpetuum sicut specialem elemosinam nostram Et ut hec mea donatio et confirmatio rata sit et stabilis inperpetuum eam sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter