utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620856

Charter
Charter Number: 05620856
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1261
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quoddam excambium terre factum inter Robertum de Harpham et Symonem de Hagham [S]ciant presentes et futuri quod ita convenit inter Robertum de Harpham et Symonem de Hagham scilicet quod prefatus Robertus dedit et concessit et carta sua confirmavit prefato Symoni et heredibus suis inperpetuum excambium in campo orientali de Ierdburc duas selliones cum prato in capitibus que iacent in oriente de Quenildebrige inter terras ecclesie de Ierburc et unam sellionem cum prato in capite in occidente de Quenildebrige et unam sellionem versus Nort Sig inter terram Hamelini filii Cost et terram Hamelini filii Ysabele et in campo occidentali de Ierdburc duas selliones que abuttant super le Maregate et iacent inter terram prefati Symonis et terram Hamelini filii Cost et duas selliones que abuttant super forariam Alani de Scartheburc iuxta terram prefati Symonis et duas selliones in eisdem furlanges inter terram Roberti le Rus et terram Hamelini filii Ysabele Et prenominatus Symon dedit et concessit et carta sua confirmavit predicto Roberto et heredibus suis pro supradicta terra inperpetuum excambium in campo orientali eiusdem ville de Ierdburc unam sellionem super montem inter terram Hamelini filii Cost et terram Hamelini filii Goldive Et in campo occidentali eiusdem ville duas selliones que iacent inter terram conventus de Al et terram ecclesie de Ierburc et duas selliones que abuttant super le Maregate de Brakenberg et de Ierburc Et sciendum quod prefatus Symon concedit et confirmat conventui de Al totam terram quam prefatus Robertus eisdem dedit et carta sua confirmavit de supradicta terra cum eo excambiata Et uterque illorum warantizabunt alteri supradictas terras et heredes eorum heredibus successive inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter