utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620857

Charter
Charter Number: 05620857
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange, Grant
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus de Harpham assensu uxoris sue dat et confirmat Iohanni filio Briani et heredibus suis septem selliones terre arabilis cum pertinentiis in territorio de Ierdburc [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus de Harpham consilio et assensu uxoris mee et heredum meorum concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Iohanni filio Briani de Ierburc et heredibus suis septem selliones terre arabilis in territorio de Ierburc scilicet ex est parte eiusdem ville duos selliones ex west parte de Mikelmare qui iacent inter terram Briani de Ierburc et terram Iohannis filii Gikel et abuttissant ex suth capud super forarium predicti Briani et ex west parte eiusdem ville tres selliones ad suth parte de Hassokemare inter terram Roberti filii Nicholai et terram Willelmi Norman et abuttissant ad west capud super divisam inter Ierdburc et Brakenberg et duos selliones ex sut parte predicti Hassokemare inter terram predicti Iohannis filii Briani quam tenet de feodo Roberti le Vavasur et terram Hamelini filii Ysabele et abuttissant ad west capud super predictam divisam pro quatuor solidis argenti quos idem Iohannis mihi dedit habendos et tenendos sibi et heredibus suis de me et heredibus meis libere quiete in feodo et hereditate reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis unum denarium argenti ad natale domini pro omni servitio et exactione et consuetudine Et ego Robertus et heredes mei warantizabimus predicto Iohanni et heredibus suis predictos vij selliones terre arabilis in locis prenominatis contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter