utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620858

Charter
Charter Number: 05620858
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Symonis de Harpham dat et confirmat conventui de Al unum toftum et duas selliones terre quas habuit in excambium de predicto conventu [O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Robertus filius Symonis de Arpham salutem Noveritis me concessisse dedisse et presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al unum toftum in villa de Ierburc quod continet in latitudine sex perticatas et in longitudine decem perticatas et dimidiam et iacet ex occidentali parte tofti propinquius Hamelini filii Goldive et ex orientali parte tofti quod fuit Ace Norman et duas selliones terre arabilis in territorio eiusdem ville quas habui in excambium de predicto conventu et iacent inter terram que fuit Roberti Vavasur et terram que fuit Walteri Rufi et unam sellionem ex aquilone de Heseldale que iacet inter terram Hamelini filii Goldive et terram Roberti persone de Covenham cum omnibus pertinentiis suis infra villam et extra ad habenda et tenenda libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam Hanc vero donationem ego dictus Robertus et heredes mei warantizabimus prefato conventui defendemus et de omnibus rebus adquietabimus erga omnes homines inperpetuum pro una marca argenti quam dictus conventus dedit mihi in initio huius conventionis Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter