utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620860

Charter 05620860
Charter Number: 05620860
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Prior et conventus dant duas selliones Roberto de Harpham in perpetuum excambium pro una acra terre et ij sellionibus [N]overint omnes qui hoc scriptum viderint vel audierint quod ita convenit inter priorem et conventum de Al et Robertum de Harpham videlicet quod idem prior et conventus dederunt eidem Roberto et heredibus suis inperpetuum excambium terram in campis de Ierburc quam ex utraque parte per particulas dinumerare per scriptum volunt scilicet quod prior et conventus de Alvingh donant predicto Roberto et heredibus suis unam sellionem in occidentali parte ville de Ierburc que iacet inter terram Roberti le Vavasur et terram Thome Gikel et abuttat super Lenortbec et aliam sellionem in transversum viam inter terram Roberti le Vavasur et terram Radulfi Lecurtays et abuttat super forariam Briani de Ierburc Et prenominatus Robertus de Harpham dat inperpetuum excambium predicto priori et conventui de Al pro prenominata terra unam acram terre cum pertinentiis in prenominato campo de Ierburc duas selliones ad capud del su de Hassokemarewang que iacent inter terram ecclesie de Ierburc et terram predicti conventus de Al et abuttant super torrentem que vocatur Litelbec et quicquid superfuerit de una acra dedit predictus Robertus predicto conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam in supradictis duabus sellionibus et carta sua confirmavit Et ut hec conventio et excambium perpetuam teneant firmitatem presens scriptum sigillis utriusque partis confirmatum est Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter