utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620861

Charter
Charter Number: 05620861
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Thome concessit et quieteclamavit Rathboto illas terras quas Alanus nepos suus eidem dedit et vendidit [N]otum sit presentibus et futuris quod ego Robertus filius Thome de Ierdburc concessi et quiete clamavi Rathboto de Kedingtona capellano et cui assignare voluerit et quando et heredibus suis illas terras quas Alanus nepos meus dedit et vendidit eidem Rathboto videlicet illas terras quas dedi Roberto de Linc cum Mabilia sorore mea in libero maritagio pro servitio sex denariorum mihi per annum solvendorum scilicet trium denarios ad festum sancti Botulphi et trium denarios ad natale domini pro omni servitio et exactione et consuetudine Et ego Robertus et heredes mei warantizabimus et defendemus et adquietabimus predictas terras cum predicto prato prenominato Raboto et assignatis suis et heredibus eorum de omnibus geldis sectis et consuetudinibus [pro] predicto servitio inperpetuum contra omnes homines Et ut hec mea concessio et quiete clamatio et confirmatio rata et stabilis dicto Rathbotho et assignatis suis et heredibus eorum in perpetuum permaneat hoc scriptum sigilli mei munimine corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter