utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620863

Charter
Charter Number: 05620863
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iveta filia Thome dat priori et conventui in puram et perpetuam elemosinam sex selliones terre arabilis [S]ciant presentes et futuri quod ego Iveta filia Thome Ferraunt de Ierdburc dedi concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam sex selliones terre arabilis in territorio de Ierburc cum omnibus pertinentiis suis scilicet ab orientali parte predicte ville duos selliones ad Dockesic qui iacent inter terram predicti conventus et terram Hugonis prepositi et ab occidentali parte dicte ville duos selliones ad Hatecotewelle qui iacent inter terras dicti conventus quorum unus abuttat super viam que vadit ad Ludam et duos selliones qui iacent inter terram predicti conventus et terram Symonis de Hacham et abuttant super divisam inter Ierburc et Alvigh versus austrum et extendunt super culturam eiusdem conventus versus aquilonem Et ego predicta Iveta et heredes mei warantizabimus et adquietabimus predictos sex selliones terre cum pertinentiis prefato conventui contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter