utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620865

Charter
Charter Number: 05620865
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus Palmer dat priori et conventui in puram et perpetuam elemosinam ij selliones terre arabilis in excambium pro uno sellione terre [U]niversis Cristi fidelibus presentibus et futuris Robertus Palmerius de Ierdburc salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al duos selliones terre arabilis in territorio de Ierdburc ex orientali parte ville iacentes super Lefurlanges ex orientali parte de Mikelmare quorum unus iacet inter terras predicti conventus et alter inter terram Ricardi filii Iohannis filii Gikel et terram predicti conventus et abuttant versus aquilonem super Cunigesgate et versus austrum super terram predicti conventus tenendos et habendos libere et quiete pacifice et integre cum pertinentiis et libertatibus et aisiamentis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione inperpetuum excambium pro uno sellione iacente super West Furlanges ex occidentali parte de Mikelmare inter terram meam et terram Ricardi Faukes et abuttat versus orientem super terram Ricardi filii Iohannis Gikel et versus occidentem super terram Hamelini filii Cost Et ego Robertus Palmer et heredes mei predictos duos selliones cum pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus defendemus et adquietabimus de omnibus calumpniis sequelis et exactionibus contra dominos feodi et contra omnes homines et feminas inperpetuum Et predictus conventus predictum sellionem mihi et heredibus meis similiter in elemosinam warantizabunt In cuius rei robur et testimonium particule huius scripti que predictum conventum contingit sigillum meum apposui et sigillum predicti conventus particule que me contingit est appositum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter