utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620866

Charter
Charter Number: 05620866
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1259
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus et Robertus Palmer dant Symoni filio Gilberti Blund j toftum v selliones et in alio loco ij cum forario in excambium propter iiij et j acram prati [S]ciant presentes et futuri quod nos Willelmus et Robertus filii Roberti Lepaumer de Ierdburc concessimus et dedimus inperpetuum excambium Symoni filio Gilberti Blund de Hacham et heredibus suis vel cui assignaverit unum toftum in villa de Ierdburc qui vocatur Toftus Dunning scilicet iacentem inter terras predicti Symonis ex utraque parte apud nort et est et terram Roberti filii Ricardi versus sut et quinque selliones terre arabilis ex est parte eiusdem ville iacentes inter terram predicti Symonis apud nort et terram Roberti filii Ricardi versus sut et capita eorum abuttant versus west super croftum predicti Symonis item ex parte west predicte ville duos selliones terre arabilis cum forario ad capita eorum versus est iacentes inter terram predicti Symonis apud nort et terram Roberti filii Ricardi versus sut et unum sellionem iacentem iuxta terram predicti Symonis super furlanges tendentem versus Berehc et unum sellionem iacentem inter terram predicti Symonis versus est et inter le furlanges qui veniunt ex parte west Sciendum est propter quatuor selliones terre arabilis in territorio predicte ville de Ierdburc ex est parte scilicet iacentes inter terram Willelmi de Kime et terram Ricardi filii Mazelin quorum duo selliones tendunt in longitudine de crofto predictorum filiorum Roberti le Palmer versus sut usque ad terram predicti Symonis apud nort et tertius sellio tendit a terra Roberti filii Ricardi versus sut usque ad terram predicti Symonis apud nort et quartus sellio tendit a terra Roberti filii Ricardi versus sut usque ad terram Ace filii Hamelini apud nort et unam acram prati iacentem in Nortfen super Buldayles inter pratum predictorum filiorum Roberti Lepalmer et pratum quod fuit quondam Roberti de arbres preterea ex west parte predicte ville duos selliones terre arabilis quorum unus sellio iacet inter terram predicti Symonis versus west et terram prenominatorum Willelmi et Roberti filiorum Roberti Lepaumer apud est et alius sellio iacet inter terram predictorum filiorum Roberti Lepaumer versus west et terram Ricardi filii Mazelin ex parte est tendentes in longitudine versus nort usque ad terram Thome filii Roberti de eadem longitudine a terra predictorum filiorum Roberti Lepaumer et unum sellionem iacentem super Vimacres inter terram predictorum filiorum Roberti Lepaumer versus nort et terram Thome filii Roberti ex parte sut tenendas et habendas omnes predictas terras datas in excambio propter prenominatas terras receptas dicto Symoni filio Gilberti de Hacham et heredibus suis de nobis et de heredibus nostris libere et quiete in feodo et hereditate et inperpetua de Deo et beata Maria et conventu de Al propter unum denarium argenti per annum scilicet ad festum assumptionis beate Marie pro omnibus servitiis Et nos predicti Willelmus et Robertus filii Roberti Lepaumer et heredes nostri warantizabimus et defendemus et de omnibus adquietabimus omnes predictas terras cum pertinentiis prenominato Symoni et heredibus vel eius assignatis contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter