utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620867

Charter
Charter Number: 05620867
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1150 - 1350
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Cost dat priori et conventui in puram et perpetuam elemosinam quatuor selliones terre arabilis in perpetuum excambium propter sex selliones terre arabilis quorum unus iacet in territorio de Al [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Cost de Ierdburc dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al inperpetuum excambium quatuor selliones terre arabilis scilicet duos in territorio de Al et duos in territorio de Ierdburc quorum unus iacet ex west parte ville de Al inter terram Iohannis filii Iohannis et terram quam Iohannes Coppil aliquando tenuit cuius nort capud buttat contra terram Ricardi filii Suani et sut capud super Cunigesgate Et unus sellio iacet ex orientali parte eiusdem ville super Wlgerfurlanges inter terram monachorum de Parco Lude et terram Galfridi filii Hamelini et buttat versus orientem super Tunstal contra terram predicti conventus et versus occidentem super foreriam monachorum de Parco Lude Et unus sellio iacet in territorio de Ierdburc ex occidentali parte ville inter terram predicti conventus et terram Roberti filii Mazelin et buttat versus sut super divisam inter Ierburc et Al et versus nort super Cunigesgate Et unus sellio in territorio eiusdem ville iacet inter terram Willelmi filii Radulfi et terram Thome filii Roberti et buttat versus sut super terram predicti conventus ad Hassocmarewang et versus nort in Heseldale ad Bulebrig tenendos et habendos in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis inperpetuum excambium pro sex sellionibus terre arabilis quorum unus iacet in territorio de Alvingh ex est parte ville inter terram meam et terram Ricardi filii Herberti super Wranglandes et abuttat versus west super terram Hugonis filii Cost et versus est super divisam inter Ierdburc et Al Et duo selliones iacent in territorio de Ierdburc ex west parte ville inter terram meam et terram Roberti filii Thome Et tres selliones super eosdem furlanges iacentes inter terram que fuit Iohannis filii Gikel et terram Gilberti le Vavasur quorum nort capita buttant in Heseldale et sut capita super Cuningesgate Et ego Robertus et heredes mei predictos quatuor selliones cum pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam inperpetuum excambium warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus inperpetuum Et predictus conventus predictos sex selliones mihi et heredibus meis similiter in elemosinam warantizabunt Et in huius rei testimonium confecta est hec carta inter nos in modum cyrographi inperpetuam memoriam Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter