utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620868

Charter 05620868
Charter Number: 05620868
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Prior et conventus dant Hamelino filio Coste j sellionum terre in excambium pro ij sellionibus terre tenendum in liberam puram et perpetuam elemosinam [S]ciant presentes et futuri quod tale excambium terrarum factum est inter priorem et conventum de Al et Hamelinum filium Coste in territorio de Ierburc scilicet quod predicti prior et conventus dederunt predicto Hamelino et heredibus suis unum sellionem terre de elemosina sua qui abuttat super Nortfen versus aquilonem et super foreriam Roberti Curteis versus austrum et iacet inter terram Roberti in arboribus et terram Gilberti filii Gikel Et predictus Hamelinus dedit predictis priori et conventui in liberam puram et perpetuam elemosinam duos selliones terre simul iacentes inter terram dicti conventus et terram Hamelini filii Goldive et abuttant super terram Iohannis filii Gikel versus orientem et super foreriam Willelmi filii Azonis versus occidentem Quod ut perpetuam optineat firmitatem presenti scripto quod predictis priori et conventui remanebit predictus Hamelinus sigillum suum apposuit Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter