utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620869

Charter
Charter Number: 05620869
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Andreas filius Cost dat priori et conventui in puram et perpetuam elemosinam tres selliones terre arabilis in territorio de Ierburc iacentes ex occidentali parte ville [O]mnibus hoc scriptum visuris vel audituris Andreas filius Cost de Al salutem Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam tres selliones terre arabilis in territorio de Ierdburc iacentes ex occidentali parte eiusdem ville inter terram Radulfi le Neucumen que fuit quondam Gileberti filii Gikelli et terram ecclesie de Ierdburc et abuttant versus meridiem usque ad medietatem aque ductus inter campum de Alvingh et de Ierburc et capita duorum sellionum abuttant versus nort super terram Gileberti le Vavasur et tertius sellio scilicet que iacet versus orientem extenditur longius versus nort usque ad foreram Thome filii Roberti filii Nicholai inter terram Gileberti le Vavasur et terram que fuit quondam Hamelini filii Cost tenendos et habendos libere et quiete ab omni seculari servitio et terrena exactione Et ego Andreas et heredes mei predictos tres selliones cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter