utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620872

Charter
Charter Number: 05620872
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus Baysk de Germethorp dat priori et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam duos selliones terre arabilis in territorio de Ierburc [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus Bayske de Germethorp salutem in domino Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al duos selliones terre arabilis in territorio de Ierburc iacentes inter terram Roberti filii Nicholai et terram eiusdem conventus quorum capita occidentalia buttant super Lemaregate de Brakenberg et capud unius predicti sellionis orientale buttat super terram quam Radulfus prepositus aliquando tenuit et capud orientale alterius predicti sellionis buttat super terram Willelmi de Linc tenendos et habendos cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius dari potest pro Deo viris religiosis Et ego Willelmus et heredes mei warantizabimus et defendemus predictam terram cum pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam et de omnibus rebus adquietabimus erga omnes homines inperpetuum Et in huius rei testimonium presens scriptum sigilli mei inpressione corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter