utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620874

Charter 05620874
Charter Number: 05620874
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Arnaldus et Alanus de Scartheburc dant et confirmant priori et conventui in puram et perpetuam elemosinam viginti et duo selliones terre arabilis scilicet xij ex occidentali parte ville et x ex orientali [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Arnaldus et Alanus de Scartheburc filii Ricardi de Atun salutem Noveritis nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam viginti et duo selliones terre arabilis cum pertinentiis suis in territorio de Ierburc scilicet duodecim selliones terre ex occidentali parte eiusdem ville et decem selliones terre ex orientali parte unde hec particule videlicet duos selliones terre simul iacentes ex occidentali parte de Thorpland inter terram Ace Norman et terram Roberti filii Nicholai quorum unus tendit ultra viam Lude versus aquilonem inter terram Hamelini filii Goldive et terram Ace Norman Et duos selliones terre ad Hatcotewell qui simul iacent inter terram Hamelini filii Ysabele et terram Merewenne filie Walteri et quinque selliones terre simul iacentes inter terram Iohannis filii Gikelli et terram Symonis de Hacham et abuttant super terram predicti conventus que dicitur Paschewang Et tres selliones terre versus aquilonem qui simul iacent inter terram Iohannis filii Gikel et terram Roberti Wavasur et abuttant super Heseldale ab orientali vero parte eiusdem ville tres selliones terre simul iacentes inter terram Ricardi filii Ace et terram Roberti Palmer super Nortfurlanges ab oriente de Hoggecroft Et super eosdem furlanges versus orientem tres selliones terre qui iacent inter terram ecclesie eiusdem ville et terram Roberti filii Maydus ab oriente de Mikelmare et duos selliones terre ex australi parte vie ab oriente de Mikelmare iacentes inter terram Symonis de Hacham et terram Willelmi filii Eustaci Et duos selliones terre qui abuttant super Medelfen inter terram prefati conventus et terram Symonis de Hacham et abuttant unum capud super terram Ace Norman Nos vero predicti Arnaldus et Alanus et heredibus nostris warantizabimus et adquietabimus predictos viginti duos selliones terre arabilis cum pertinentiis prenominato conventui et defendemus de omnibus rebus contra omnes homines et omnes calumpnias inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter