utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620879

Charter
Charter Number: 05620879
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1261
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Radulfi dat et confirmat Roberto de Harpham tres selliones terre arabilis cum pertinentiis in territorio de Ierdburc reddendo unum denarium ad natale domini [S]ciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Radulfi de Germethorp dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Roberto de Harpham et heredibus suis pro homagio suo et servitio tres selliones terre arabilis in territorio de Ierburc scilicet ex est parte ville et del nort unum sellionem qui iacet inter terram Hamelini filii Ysabele del west et terram Willelmi de Richemund del est et duos selliones ex west parte ville de sut parte de Hassokemare et abuttant super metam de Brakenberg scilicet unum sellionem qui iacet inter terram Iohannis filii Gikel del sut parte et terram Hamelini filii Ysabele del nort parte et alterum sellionem qui iacet inter terram Symonis de Hacham de nort parte et forariam Roberti filii Nicholai del sut parte tenendos et habendos in feodo et hereditate libere et quiete de me et de heredibus meis reddendo mihi et heredibus meis annuatim unum denarium ad natale domini pro omnibus servitiis et exactionibus et consuetudinibus que ad terram pertinent Ego et heredes mei hanc predictam terram Roberto et heredibus suis pro predicto servitio warantizabimus et adquietabimus et defendemus contra omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter