utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620881

Charter Number: 05620881
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1218 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus prior et conventus de Al concedunt et confirmant Willelmo filio Eustachii viij acras terre et duas acras prati [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Rogerus prior et conventus de Al salutem Noveritis nos concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Willelmo filio Eustacii de Ierburc et heredibus suis octo acras terre arabilis cum pertinentiis suis in territorio de Ierburc et duas acras prati in territorio de Germethorp quas habemus de dono Iohannis filii Briani de Ierdburc sicut carta eius testatur tenendas et habendas libere quiete et honorifice de nobis predicto Willelmo et heredibus suis reddendo inde nobis annuatim xij denarios ad duos terminos scilicet sex denarios ad festum sancti Michaelis pro omni servitio ad nos pertinente Nos vero predictas terras cum pertinentiis suis predicto Willelmo et heredibus suis warantizabimus quamdiu predictus Iohannes et heredes sui illas nobis warantizabunt Si vero aliquo casu contigerit quod predictus Iohannes et heredes sui terras prenominatas nobis warantizare non poterint carta ista nullum locum tenebit Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter