utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620883

Charter
Charter Number: 05620883
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Prior et conventus dimittunt et concedunt Willelmo filio Ace unum toftum et duas selliones terre cum pertinentiis suis in territorio de Ierburc [O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris prior et conventus de Al salutem Noveritis nos dimisisse concessisse et presenti carta confirmasse Willelmo filio Ace de Ierburc et heredibus suis unum toftum in eadem villa quod continet in latitudine sex perticatas et in longitudine x perticatas et dimidiam et iacet ex occidentali parte tofti propinquius Hamelini filii Goldive et ex orientali parte tofti quod fuit Ace Norman et duas selliones terre arabilis in territorio eiusdem ville que iacent inter terram que fuit Roberti Vavasur et terram que fuit Walteri Rufi et unam sellionem ex aquilonale de Heseldale et iacet inter terram Hamelini filii Goldive et terram Roberti persone de Covenham ad habendum et tenendum libere et quiete sibi et heredibus suis reddendo nobis inde annuatim dimidiam libram albi incensi ad natale domini pro omni servitio quod ad nos pertinet Hec vero omnia prefata warantizabimus dicto Willelmo et heredibus suis quamdiu carta donatoris ea warantizaverit Idem vero Willelmus vel heredes sui non poterunt predictas terras vel aliquam earum portionem vendere invadiare vel aliquomodo a se alienare nisi legitimis heredibus suis sine licentia et assensu nostro In cuius rei testimonium parti huius scripti que nos contingit sigillum predicti Willelmi est appositum partem vero que dictum Willelmum et heredes suos contingit sigillo capituli nostri muniri fecimus Teste Deo et capitulo nostro
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter