utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620884

Charter
Charter Number: 05620884
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Prior et conventus de Al concedunt et confirmant Lamberto et legitimis heredibus suis unum toftum in villa de Ierburc [O]mnibus has litteras visuris vel audituris prior et conventus de Al salutem Noveritis nos concessisse et presenti carta confirmasse Lamberto filio Hervei de Mumby et legitimis heredibus suis unum toftum in villa de Ierburc cum libero introitu et exitu illum videlicet toftum quem Willelmus filius Radulfi prepositi aliquando tenuit de nobis et iacet ex aquilonali parte vie inter viam et toftum Arnaldi Bilde tenendum et habendum illi et heredibus suis legitimis reddendo inde annuatim nobis xiiij denarios argenti ad duos terminos scilicet septem denarios ad Pascha et septem denarios ad festum sancti Michaelis Nos vero warantizabimus dicto Lamberto et heredibus suis legitimis predictum toftum quamdiu donatores nostri nobis ipsum warantizaverint Ipse vero Lambertus nec heredes sui poterunt predictum toftum vendere vel invadiare dare vel aliquo alio modo a se alienare nisi legitimis heredibus suis sine licentia et assensu nostro Teste Deo et capitulo nostro
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter