utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620886

Charter
Charter Number: 05620886
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Hamelini dat et confirmat conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unum sellionem terre arabilis cum pertinentiis suis [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Robertus filius Hamelini filii Gocelini salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unum sellionem terre arabilis cum pertinentiis in territorio de Ierdburc iacentem ex occidentali parte dicte ville super Lescortfurlanges ex australi parte de Hassocmare inter terras predicti conventus et buttat versus orientem super foreram que fuit aliquando Willelmi clerici et versus occidentem super Lemaregate que iacet inter campum de Ierdburc et campum de Brakenberge Et ego Robertus et heredes mei predictum sellionem cum pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus inperpetuum In huius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter