utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620887

Charter
Charter Number: 05620887
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus de Derby dat sanctimonialibus de Al j sellionem terre arabilis et redditum j denarii anni in puram et perpetuam elemosinam [N]oscant tam futuri quam presentes quod ego Willelmus de Derby filius Osberti concessione sponse mee Muruld et heredum meorum dedi et hac carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Al unam sellionem terre arabilis in campis de Ierdburc ad Dicwele in puram et perpetuam elemosinam que tendit a torrente apud aquilonem quantum terra que fuit Hamelini cumper die qua receperunt me et uxorem meam in fraternitatem domus sue Ego vero et heredes mei post me warantizabimus et adquietabimus eis hanc predictam elemosinam erga omnes inperpetuum homines Dedi etiam eis singulis annis redditum unius denarii ad vincula sancti Petri Preterea ego ipse Willelmus et predicta Muruld annuatim cunctis diebus vite nostre reddituri sumus ad festum sancti Botulphi unam petram cere Huius donationis testes sunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter