utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620891

Charter 05620891
Charter Number: 05620891
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1261
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus clericus confirmat et quieteclamat conventui de Al totum ius et clamium quod habuit in j sellione terre cum pertinentiis suis [O]mnibus hoc scriptum visuris vel audituris Willelmus clericus filius Eustachii de Ierdburc salutem Noveritis me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse et tam de me quam de heredibus meis quietum clamasse Deo et beate Marie et conventui de Al totum ius et clamium quod habui vel habere potui aliquando in uno sellione terre arabilis in campis de Ierburc ex west parte ville iacente inter terram Hugonis filii Willelmi et terram Thome filii Andree et buttat versus sut super terram dicti conventus de Al in campis de Al et versus nort super foreram dicti conventus ad Hassocmarewang Et ego Willelmus et heredes mei predictam concessionem confirmationem et quietum clamationem predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione et omnibus sectis warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter