utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620896

Charter
Charter Number: 05620896
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1275
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presentibus et futuris Alanus filius Walteri de Cutona salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu et pro salute anime mee et Margerie uxoris mee et antecessorum et heredum meorum dedisse concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham et ecclesie sue de Alvingham advocationem totius ecclesie beati Petri de Ierburg cum omnibus suis pertinentiis cum duabus acris prati et dimidia in Suthenges de Germundthorp iacentes ex est parte de Hagedayles inter pratum de Parco Lude et pratum de Alvingham versus occidentem et abuttant super Sandwath et super gatrum Et si contingat quod predicti prior et conventus aliquo tempore predictam ecclesiam sibi in proprios usus adquirant et optineant firmum habeo et stabile quod meliori modo quo potuerint eandem cum omnimodis suis commoditatibus et pertinentiis habeant et teneant absque omni contradictione et inpedimento mei vel heredum meorum inperpetuum Et ego Alanus et heredes mei post me predictam advocationem et ecclesiam et predictum pratum contingentibus prefatis priori et conventui et eorundem successoribus et assingnatis et ecclesie sue predicte contra omnes homines et de omnibus warantizabimus adquietabimus et defendemus inperpetuum in adeo liberam puram et perpetuam elemosinam sicuti aliquid melius liberius et quietius dari potest et concedi viris religiosis pro Deo In cuius rei robur et testimonium presenti scripto sigillum apposui Datum apud Alvingham in crastinum translationis beati Thome archiepiscopi et martiris anno domini mcclxx quinto Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter