utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620899

Charter
Charter Number: 05620899
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1264 - 1267
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Thomas et Robertus filii Iohannis filii Briani de Ierdeburg salutem in domino Noveritis nos concessisse remississe et inperpetuum pro nobis et heredibus nostris quietum clamasse Alano filio Walteri de Kouton patrono ecclesie de Ierdeburg et heredibus suis totum ius et clamium quod habuimus iure hereditario seu aliquo alia occasione habere potuimus in advocatione ecclesie de Ierdeburg ita scilicet quod nec nos nec heredes nostri erga predictum Alanum vel heredes suos aliquid iuris vel clamii in predicta advocatione seu aliqua eius parte decetero vendicare vel exigere possumus Pro hac autem remissione concessione quieta clamatione dedit nobis dictus Alanus quatuor marcas argenti In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus domino Radulfo de Haulay milite domino Petro tunc temporis decano de Ludesk Ricardo filio Iohannis de Ierdeburg Ricardo de Utterby Roberto filio Ricardi de Ierdeburg Ricardo de Luda serviente episcopi ibidem Azone de Ierdeburg Ricardo filio Simonis de eadem Ricardo de Linc manente in eadem et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter