utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620900

Charter
Charter Number: 05620900
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1264 - 1267
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas filius Iohannis filii Briani de Ierdeburg salutem in domino sempiternam Noveritis me concessisse remississe et inperpetuum pro me et heredibus meis quietum clamasse Alano filio Walteri de Kouton patrono ecclesie de Ierdeburg et heredibus suis totum ius et clamium quod habui vel habere potui in advocatione ecclesie de Ierdeburg iure hereditario sine aliqua occasione ita scilicet quod nec ego dictus Thomas nec heredes mei erga predictum Alanum vel heredes suos aliquid iuris vel clamii in predicta advocatione vel aliqua eius parte de cetero vendicare vel exigere possumus Pro hac autem remissione concessione quieta clamatione dedit mihi dictus Alanus quatuor marcas argenti In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Radulfo de Haulay domino Petro tunc temporis decano de Ludesk Ricardo filio Iohannis de Ierdeburg Roberto filio Ricardi de eadem Ricardo de Utterby Ricardo tunc serviente domini Linc apud Ludam Azone de Ierdeburg Ricardo filio Symonis Ricardo de Linc manente in eadem et aliis multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter