utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620901

Charter
Charter Number: 05620901
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1263
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Linc a die Pasche in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadragesimo septimo coram Martino de Littelbir Waltero de Berstede Galfrido de Leukenor et Ricardo de Hemington iustitiariis itinerantis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum filium Iohannis petentem et Alanum filium Walteri tenentem de advocatione medietatis ecclesie de Gerdeburg unde recognitio magne assise summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Ricardus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Alano et heredibus suis totum ius et clamium quod habuit in predicta advocatione medietatis predicte ecclesie cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamatione fine et concordia idem Alanus dedit predicto Ricardo quadraginta solidos sterlingorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter