utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620902

Charter
Charter Number: 05620902
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1263 - 1268
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Robertus filius Ricardi de Ierdeburg salutem in domino Noveritis me pro me et heredibus meis inperpetuum concessisse remisisse et quietum clamasse Alano filio Walteri de Kouton patrono ecclesie de Gerdeburg et heredibus suis totum ius et clamium quod habui vel habere potui in advocatione ecclesie de Ierdeburg iure hereditarie sive ratione donationis quam Brianus vel Galfridus frater eius aut eorum heredes mihi fecerunt de predicta advocatione aut ratione tenementorum aliquorum mihi vel antecessoribus meis a predictis Briano vel Galfrido fratre suo collatorum seu etiam ratione alicuius adquisitionis mihi vel meis ab eisdem facte ita scilicet quod nec ego nec heredes mei erga predictum Alanum vel heredes suos aliquid iuris vel clamii in predicta advocatione vel aliqua eius parte de cetero vendicare vel exigere possimus Concessi etiam et promisi pro me et heredibus meis quod si super predicta advocatione per heredes dictorum Briani et Galfridi feudatores meos predicto Alano seu heredibus suis questio inposterum moveatur omnia instrumenta que ab eisdem habeo ad eorum defensionem sumptibus suis ubicumque exhibebo Pro hac autem concessione remissione et quietumclamatione dedit mihi predictus Alanus viginti quinque marcas argenti In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus magistro Iohanne de Lindes tunc temporis Linc episcopi officiali Petro Galle Philippo le Vavatur Willelmo de Tawell Roberto de Sumercot Willelmo fratre eius Roberto Martel Ricardo de Utterby et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter