utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620907

Charter
Charter Number: 05620907
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1281
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
[S]ciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Alanus filius Alani de Coutona concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham et ecclesie sue de Alvingham annuum redditum octo solidorum et unius denarii perpetualiter percipiendorum de terris et tenementis que Ricardus de Linc tenuit de me in villa et territorio de Ierdebur que aliquando Gilebertus filius Simonis de Hagham tenuit de me et antecessoribus meis in eadem villa et de terris et tenementis que Robertus faber et uxor eius Amabilis et Margareta filia Radulphi filii Roberti tenuerunt de me et antecessoribus meis in eadem et de terris et tenementis que Gilebertus filius Thome et Radulphus et Robertus et Iohannes fratres eiusdem tenuerunt de me et antecessoribus meis in eadem et de terris et tenementis que Robertus filius Ricardi et Iohannes et Willelmus fratres eiusdem tenuerunt de me et antecessoribus meis in eadem et de terris et tenementis que Willelmus filius Thome filii Iecie et Robertus et Iohannes fratres eiusdem et Iuliana quondam uxor dicti Thome de me et antecessoribus meis tenuerunt in eadem villa et territorio de Ierdeburg videlicet de Ricardo Linc duos solidos et unum quadrantem de Roberto fabro et uxore eius predicta et de Margareta filia Radulphi et heredibus suis duodecim denarios et unum quadrantem et Roberto filio Ricardi quatuor denarios et de Iohanne fratre eius quatuor denarios et de Willelmo fratre eiusdem quatuor denarios et de heredibus eorundem et de Gileberto filio Thome filii Alicie et heredibus suis sex denarios de Radulpho fratre eiusdem et heredibus suis sex denarios de Roberto fratre eiusdem et heredibus suis sex denarios de Iohanne fratre eiusdem et heredibus suis sex denarios de Iuliana quondam uxore dicti Thome et heredibus suis sex denarios et unum quadrantem de quatuor predictis Quos quidem redditus predicti tenentes mihi reddere consueverunt cum toto dominio predictorum tenementorum et terrarum et cum omnibus servitiis et consuetudinibus que et quas predicti tenentes vel antecessores sui mihi et antecessoribus meis aliquando reddere debebant et facere solebant pro omnibus terris et tenementis que de me et antecessoribus meis tenebant tenenda et habenda prefatis priori et conventui et eorum successoribus vel assignatis de me et heredibus meis in liberam puram et perpetuam elemosinam Et ego prefatus Alanus et heredes mei predictum redditum octo solidorum et unius denarii cum predicto dominio et predictis consuetudinibus et servitiis et etiam cum omnibus commoditatibus et proficuis que occasione aliquorum predictorum aliquo modo provenire seu contingere poterunt in perpetuum memoratis priori et conventui et ecclesie sue predicte in liberam puram et perpetuam elemosinam contra omnes homines warantizabimus et de omnibus adquietabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Dat apud Alvigham in crastino sancti Iacobi apostoli anno domini mcc octogesimo primo Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter