utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620909

Charter 05620909
Charter Number: 05620909
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1278
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[U]niversis Cristi fidelibus presentibus et futuris Robertus filius Iohannis de Ierdeburg salutem Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie priori et conventui de Alvigham in liberam puram et perpetuam elemosinam possidendum totum pratum meum quod habui vel habere potero nomine hereditario in pratis de Germethorp et totum pratum meum quod habui vel habere potero in pratis de Alvigham quod vocatur Hutfen cum pertinentiis suis Et ego et heredes mei warantizabimus defendemus adquietabimus predicta prata in puram liberam et perpetuam elemosinam contra omnes homines in perpetuum sicut aliqua elemosina liberius et melius warantizari defendi adquietari poterit Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter