utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620910

Charter
Charter Number: 05620910
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1280 - 1281
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Alanus filius Alani de Cutona concessi dedi et presenti carta confirmavi Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham et ecclesie sue beate Marie quinque solidos annui redditus perpetualiter percipiendos de uno tofto et una bovata terre in Welletona iuxta Ludam quam Willelmus filius Thome del Hill tenuit de me in eadem scilicet ad quatuor anni terminos consuetos habendos et tenendos dictis religiosis et eorundem successoribus et ecclesie sue predicte vel suis assignatis de me et heredibus meis in liberam puram et perpetuam elemosinam cum dominio totius predicti tenementi et pertinentiarum et cum omnibus servitiis et consuetudinibus debitis et consuetis pro predicto tenemento et cum omnibus que ratione seu occasione dicti redditus et dominii accidere poterunt inperpetuum sine aliquo retinemento Et ego predictus Alanus et heredes mei predictum redditum quinque solidorum et dominium totius predicti tenementi et pertinentiarum cum omnibus et singulis supradictis memoratis religiosis et ecclesie sue predicte seu eorundem assignatis contra omnes homines warantizabimus in liberam puram et perpetuam elemosinam et de omnibus adquietabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter