utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620911

Charter
Charter Number: 05620911
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Azo filius Hamelini de Ierburg ad instantiam Nicolae sponse mee concessi dedi et presenti carta confirmavi pro salute anime mee et predicti Hamellini patris mei et Hadewyse matris mee Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham et ecclesie sue beate Marie duodecim denarios annui redditus perpetualiter ad terminos consuetos percipiendos de terris pratis et tenementis quas et que Nicholaa soror mea tenuit de me in Ierburg et Germetorp et de tota illa terra quam dedi Walteri nepoti meo in Ierburg Donavi etiam dictis religiosis totum dominium et servitium quod mihi pertinebat de totis predictis tenementis cum pertinentiis et quicquid mihi quocumque casu evenire potuissent inperpetuum ratione seu occasione dictorum dominii vel servitii vel accidere sine aliquo retenemento Et ego predictus Azo et heredes mei predictum redditum dominium et servitium predictorum tenementorum cum pertinentiis warantizabimus cum omnibus supradictis memoratis religiosis et ecclesie sue predicte in liberam puram et perpetuam elemosinam et de omnibus adquietabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter