utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620912

Charter 05620912
Charter Number: 05620912
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1264 - 1294
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris R prior de Alvingham et eiusdem loci conventus salutem in domino Noverit universitas vestra nos concessisse Iohanni filio Roberti de Ierdeburg et heredibus suis ut teneant de nobis in feodo et hereditate quatuordecim seliones terre arabilis et duas placeas prati in territoriis de Ierdburg quorum novem seliones iacent in campo occidentali eiusdem ville in locis subscriptis videlicet duo seliones simul iacent apud le Maregate iuxta campum de Brakenberge et unus selio ex northe parte Hassokmare Et duo seliones iacent super Arnaldeberge in diversis locis Et unus iacet in Northemare Et unus selio iacet ex west parte veteris molendini Et duo seliones iacent simul ex northe parte Horsund Et quinque seliones iacent ex orientali parte ville predicte videlicet duo simul iacent sub curia quondam Hamelini Goldive Et unus iacet ex northe parte culture Ricardi Gikel Et unus iacet in Hogcroft Et unus selio iacet apud Queneldebrig Et una placea prati iacet in Estlangedayles et extendit ultra la Chaute que vocatur le Hauedaylle Et una placea prati iacet in Northefen apud Swynmarehille libere et quiete bene et pacifice reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris duos denarios argenti tam ad duos anni terminos scilicet ad Pascha unum denarium et ad festum sancti Michaelis unum denarium pro omnibus secularibus servitiis consuetudinibus sectis curiarum et demandis que ad nos pertinent In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter