utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620915

Charter 05620915
Charter Number: 05620915
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1287 - 1304
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quietaclamatio Iohannis Bek et Iohanne filia Petri Gikel sponse sue de terris tenementis in Ierd Germethorp et omnibus aliis locis Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes filius Walteri Bek et Iohanna uxor eius salutem in domino Noveritis nos pietatis intuitu et pro salute anime mee et antecessorum meorum et heredum concessisse et presenti scripto omnino inperpetuum confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Alvingham priori et conventui et sanctimonialibus eiusdem domus ibidem Deo servientibus omnes terras tenementa tenuras redditus possessiones cum omnibus suis iuribus pertinentibus et commoditatibus servitia omnimoda omnium et singulorum tenentium suorum qualitercumque de feodo nostro tenent in villa et territorio de Ierd Germethorp in liberam puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni terreno servitio seu exactione seculari quas et que prius habuerunt ex concessione seu donatione antecessorum nostrorum divisim vel coniunctim seu ecclesiam de feodo nostro aliquovis modo existente perquisite in villa et territorio predictis tenenda et habenda dictis religiosis et eorum successoribus inperpetuum in liberam puram et perpetuam elemosinam solutum et quietum ab omni servitio seculari remittimus Ad hec pro nobis et heredibus nostris omnino et inperpetuum quietum clamamus ecclesie supradicte de Alvingham et religiosis supradictis et eorum successoribus inperpetuum quicquid iuris vel clamii habuerimus seu quoquomodo potuerimus vel poterimus habere in advocatione ecclesie beati Petri de Ierd seu in aliqua parte eiusdem advocationis vel in dominio seu in libertate messorie in pratis de Germethorp habenda aut in inparcamento in eisdem pratis aliquo tempore anni faciendo salvo tamen de animalibus et pecoribus in dominico prato nostro inibi in ventis et etiam in pastu unius equi vel pullani in eisdem pratis de Germeth ratione dominii vel alio quovis titulo habenda vel pasturanda ita quod nos nec heredes nostri nec aliquis alius nomine nostro nec per nos de cetero quicquam iuris vel clamii in aliquibus terris et tenementis redditibus possessionibus quibuscumque vel aliquibus servitiis liberorum tenentium vel villanorum suorum seu in advocatione predicta vel aliqua eius parte seu dominio messorie predicte vel inparcamenti predicti faciendi aut in pastu unius equi vel pullani in pratis de Germ habenda habere poterimus exigere vel vendicare presumamus quoquomodo inperpetuum salvo michi inparcamento in dictis dominicis meis in eadem villa In honorem omnium testimonium sigilla nostra presenti scripto sunt appensa Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter